Liber Ruth*

Caput 1: Versus 20

Ne vocetis.Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suae finiri conspicit.Quando primum.Id est quando lex incarnationis suae ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicae passionis exprimit, quae mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, praedicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judaeorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, praedicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.
(* Traductions européennes)